De Partibus Orationis Ars Minor


See about the author, Aelius Donatus.
 

Partes orationis quot sunt? Octo. Quae? Nomen pronomen verbum adverbium participium coniunctio praepositio interiectio.
 

De Nomine

Nomen quid est? Pars orationis cum casu corpus aut rem proprie communiterve significans. Nomini quot accidunt? Sex. Quae? Qualitas conparatio genus numerus figura casus. Qualitas nominum in quo est? Bipertita est: aut enim unius nomen est et proprium dicitur, aut multorum appellativum. Conparationis gradus quot sunt? Tres. Qui? Positivus, ut doctus, conparativus, ut doctior, superlativus, ut doctissimus. Quae nomina conparantur? Appellativa dumtaxat qualitatem aut quantitatem significantia. Conparativus gradus cui casui servit? Ablativo sine praepositione: dicimus enim 'doctior illo'. Superlativus cui? Genetivo tantum plurali: dicimus enim 'doctissimus poetarum'. Genera nominum quot sunt? Quattuor. Quae? Masculinum, ut hic magister, femininum, ut haec Musa, neutrum, ut hoc scamnum, commune, ut hic et haec sacerdos. est praeterea trium generum, quod omne dicitur, ut hic et haec et hoc felix; est epicoenon, id est promiscuum, ut passer aquila. Numeri nominum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic magister, pluralis, ut hi magistri. Figurae nominum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut decens potens, conposita, ut indecens inpotens. Quibus modis nomina conponuntur? Quattuor: ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax municeps; ex integro et corrupto, ut insulsus; ex corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando ex conpluribus, ut inexpugnabilis inperterritus. Casus nominum quot sunt? Sex. Qui? Nominativus genetivus dativus accusativus vocativus ablativus. Per hos omnium generum nomina pronomina participia declinantur hoc modo: magister nomen appellativum generis masculini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic magister, genetivo huius magistri, dativo huic magistro, accusativo hunc magistrum, ablativo ab hoc magistro; et pluraliter nominativo hi magistri, genetivo horum magistrorum, dativo his magistris, accusativo hos magistros, vocativo o magistri, ablativo ab his magistris. Musa nomen appellativum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo haec Musa, genetivo huius Musae, dativo huic Musae, accusativo hanc Musam, vocativo o Musa, ablativo ab hac Musa; et pluraliter nominativo hae Musae, genetivo harum Musarum, dativo his Musis, accusativo has Musas, vocativo o Musae, ablativo ab his Musis. Scamnum nomen appellativum generis neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi accusativi et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hoc scamnum, genetivo huius scamni, dativo huic scamno, accusativo hoc scamnum, vocativo o scamnum, ablativo ab hoc scamno; et pluraliter nominativo haec scamna, genetivo horum scamnorum, dativo his scamnis, accusativo haec scamna, vocativo o scamna, ablativo ab his scamnis. Sacerdos nomen appellativum generis communis numeri singularis figurae conpositae casus nominativi et vocativi, quod dedinabitur sic: nominativo hic et haec sacerdos, genetivo huius sacerdotis, dativo huic sacerdoti, accusativo hunc et hanc sacerdotem, vocativo o sacerdos, ablativo ab hoc et ab hac sacerdote; et pluraliter nominativo hi et hae sacerdotes, genetivo horum et harum sacerdotum, dativo his sacerdotibus, accusativo hos et has sacerdotes, vocativo o sacerdotes, ablativo ab his sacerdotibus. Felix nomen appellativum generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativl, quod declinabitur sic: nominativo hic et haec et hoc felix, gentivo huius felicis, dativo huic felici, accusativo hunc et hanc felicem et hoc felix, vocativo o felix, ablativo ab hoc et ab hac et ab hoc felice vel felici; et pluraliter nominativo hi et hae felices et haec felicia, genetivo horum et harum et horum felicium, dativo his felicibus, accusativo hos et has felices et haec felicia, vocativo o felices et o felicia, ablativo ab his felicibus. Quaecumque nomina ablativo casu singulari a vel o fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt? In -rum, dativum et ablativum in -is. Quaecumque nomina ablativo casu singulari -e vel -i vel -u fuerint terminata genetivum pluralem in quid mittunt? Si e correpta fuerit, in -um; si producta, in -rum; si i fuerit, in -ium; si u, in -uum geminata u littera. Dativum et ablativum in quid mittunt? In -bus omnia.

De Pronomine

Pronomen quid est? Pars orationis, quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit. Pronomini quot accidunt? Sex. Quae? Qualitas genus numerus figura persona casus. Qualitas pronominum in quo est? Bipertita est: aut enim finita sunt pronomina aut infinita. Quae sunt finita? Quae recipiunt personas, ut ego tu ille. Quae sunt infinita? Quae non recipiunt personas, ut quis quae quod. Genera pronominum quae sunt? Eadem fere quae et nominum: masculinum, ut quis, femininum, ut quae, neutrum, ut quod, commune, ut qualis talis, trium generum, ut ego tu. Numeri pronominum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic, pluralis, ut hi. Figurae pronominum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut quis, conposita, ut q usquis. Personae pronominum quot sunt? Tres. Quae? Prima, ut ego, seconda, ut tu, tertia, ut ille. Casus item pronominum quot sunt? Sex, quem ad modum et nominum, per quos omnium generum pronomina in flectuntur hoc modo. Ego pronomen finitum generis omnis numeri singularis figurae simplicis personae primae casus nominativi, quod declinabitur sic: ego mei vel mis mihi me a me, et pluraliter nos nostrum vel nostri nobis nos o a nobis: personae secondae generis omnis numen singularis tu tui vel tis tibi te o a te, et pluraliter vos vestrum vel vestri vobis vos o a vobis: personae tertiae generis masculini numeri singularis ille illius illi illum ab illo, et pluraliter illi illorum illis illos ab illis; generis feminini numeri singularis illa illius illi illam ab illa, et pluraliter illae illarum illis illas ab illis; generis neutri numeri singularis illud illius illi illud ab illo, et pluraliter illa illorum illis illa ab illis. Minus quam finita generis masculini numeri singularis ipse ipsius ipsi ipsum ab ipso, et pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos ab ipsis; generis feminini numeri singularis ipsa ipsius ipsi ipsam ab ipsa, et pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas ab ipsis; generis neutri numeri singularis ipsum ipsius ipsi ipsum ab ipso, et pluraliter ipsa ipsorum ipsis ipsa ab ipsis. Item minus quam finita generis masculini numeri singularis iste istius isti istum ab isto, et pluraliter isti istorum istis istos ab istis; generis feminini numeri singularis ista istius isti istam ab ista, et pluraliter istae istanum istis istas ab istis; generis neutri numeri singularis istud istius isti istud ab isto, et pluraliter ista istorum istis ista ab istis. Item articulare praepositivum vel demonstrativum generis masculini numeri singularis hic huius huic hunc o ab hoc, et pluraliter hi horum his hos o ab his; generis feminini numeri singularis haec huius huic hanc o ab hac, et pluraliter hae harum his has o ab his; generis neutri numeri singularis hoc huius huic hoc o ab hoc, et pluraliter haec horum his haec o ab his. item subiunctivum vel relativum generis masculini numeri singularis is eius ei eum ab eo, et pluraliter ei eorum eis eos ab eis; generis feminini numeri singularis ea eius ei eam ab ea, et pluraliter eae earum eis eas ab eis; generis neutri numeri singularis id eius ei id ab eo, et pluraliter ea eorum eis ea ab eis. item infinita generis masculini numeri singularis quis cuius cui quem a quo vel a qui, et pluraliter qui quorum quis vel quibus quos a quis vel a quibus; generis feminini numeri singularis quae cuius cui quam a qua vel a qui, et pluraliter quae quarum quis vel quibus quas a quis vel a quibus; generis neutri numeri singularis quod cuius cui quod a quo vel a qui, et pluraliter quae quorum quis vel quibus quae a quis vel a quibus. Item possessiva finita ad aliquid dicta ex utraque parte singularia generis masculini meus mei meo meum o a meo, et pluraliter ex altera parte mei meorum meis meos o a meis; generis feminini numeri singularis mea meae meae meam o a mea, et pluraliter meae mearum meis meas o a meis; generis neutri numeri singularis meum mei meo meum o a meo, et pluraliter mea meorum meis mea o a meis: personae secundae generis masculini numeri singularis tuus tui tuo tuum a tuo et pluraliter tui tuorum tuis tuos a tuis; generis feminini numeri singularis tua tuae tuae tuam a tua, et pluraliter tuae tuarum tuis tuas a tuis; generis neutri numeri singularis tuum tui tuo tuum a tuo, et pluraliter tua tuorum tuis tua a tuis: personae tertiae generis masculirli numeri singularis suus sui suo suum a suo, et pluraliter sui suorum suis suos a suis; generis feminini numeri singularis sua suae suae suam a sua, et pluraliter suae suarum suis suas a suis; generis neutri numeri singularis suum sui suo suum a suo, et pluraliter sua suorum suis sua a suis. item possessiva finita ad aliquid dicta ex altera parte pluralia generis masculini noster nostri nostro nostrum o a nostro, et pluraliter ex utraque parte nostri nostrorum nostris nostros o a nostris; generis feminini numeri singularis nostra nostrae nostrae nostram o a nostra, et pluraliter nostrae nostrarum nostris nostras o a nostris; generis neutri numeri singularis nostrum nostri nostro nostrum o a nostro, et pluraliter nostra nostrorum nostris nostra o a nostris: personae secundae generis masculini numeri singularis vester vestri vestro vestrum a vestro, et pluraliter vestri vestrorum vestris vestros a vestris generis feminini numeri singularis vestra vestrae vestrae vestrarn a vestra, et pluraliter vestrae vestrarum vestris vestras a vestris; generis neutri numeri singularis vestrum vestri vestro vestrum a vestro, et pluraliter vestra vestrorum vestris vestra a vestris. Da horum conposita. Egomet, tute, illic, istic, idem masculino genere productum, neutro correptum, quisquis, quisnam, quispiam aliquis et cetera.

De Verbo

Verbum quid est? Pars orationis cum tempore et persona sine casu aut agere aliquid aut pati aut neutrum significans. Verbo quot accidunt? Septem. Quae? Qualitas coniugatio genus numerus figura tempus persona. Qualitas verborum in quo est? In modis et in formis. Modi qui sunt? Indicativus, ut lego, imperativus, ut lege, optativus, ut utinam legerem, coniunctivus, ut cum legam, infinitivus, ut legere, inpersonalis, ut legitur. Formae verborum quot sunt? Quattuor. Quae? Perfecta, ut lego, meditativa, ut lecturio, frequentativa, ut lectito, inchoativa, ut fervesco calesco. Coniugationes verborum quot sunt? Tres. Quae? Prima secunda tertia. Prima quae est? Quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali a productam habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut amo amas, amor amaris; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut amo amabo, amor amabor. Secunda quae est? Quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali e productam habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti ante novissimam syllabam, ut doceo doces, doceor doceris; et futurum tempus eiusdem modi in bo et in bor syllabam mittit, ut doceo docebo, doceor docebor. Tertia quae est? Quae indicativo modo tempore praesenti numero singulari secunda persona verbo activo et neutrali i correptam vel i productam habet ante novissimam litteram, passivo communi et deponenti pro i littera e correptam vel i productam habet ante novissimam syllabam, ut lego legis, legor legeris, audio audis, audior audiris; et futurum tempus eiusdem modi in am et in ar syllabam mittit, ut lego legam, legor legar, audio audiam, audior audiar. haec in imperativo et in infinitivo statim discerni possunt, utrum i littera correpta sit an producta. Nam correpta i littera in e convertitur; producta si fuerit, non mutatur. Quando tertia coniugatio futurum tempus non in am tantum sed etiam in bo mittit? Interdum, Cum i litteram non correptam habuerit sed productam, ut eo is ibo, queo quis quibo. Genera verborum quot sunt? Quinque. Quae? Activa passiva neutra deponentia communia. Activa auae sunt? Ouae in o desinunt et accepta r littera faciunt ex se passiva, ut lego legor. Passiva quae sunt? Quae in r desinunt et ea dempta redeunt in activa, ut legor lego. Neutra quae sunt? Quae in o desinunt, ut activa, sed accepta r littera Latina non sunt, ut sto curro: stor curror non dicimus. Deponentia quae sunt? Quae in r desinunt, ut passiva, sed ea dempta Latina non sunt, ut luctor loquor. Communia quae sunt? Quae in r desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor criminor: dicimus enim osculor te et osculor a te, criminor te et criminor a te. Numeri verborum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut lego, pluralis, ut legimus. Figurae verborum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut lego, conposita, ut neglego. Tempora verborum quot sunt? Tria. Quae? praesens, ut lego, praeteritum, ut legi, futurum, ut legam. Quot sunl: tempora in declinatione verborum? Quinque. Quae? Praesens, ut lego, praetedtum inperfectum, ut legebam, praeteritum perfectum, ut legi, praeteritum plusquamperfectum, ut legeram, futurum, ut legam. Personae verborum quot sunt? Tres. Quae? Prima, ut lego, secunda, ut legis, tertia, ut legit. Da declinationem verbi activi. Lego verbum activum indicativo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: lego legis legitj et pluraliter legimus legitis legunt: eodem modo tempore praeterito imperfecto legebam legebas legebat, et pluraliter legebamus legebatis legebant: eodem modo tempore praeterito perfecto legi legisti legit, et pluraliter legimus legistis legerunt vel legere: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto legeram legeras legerat, et pluraliter legeramus legeratis legerant: eodem modo tempore futuro legam leges leget, et plurali. ter legemus legetis legent. imperativo modo tempore praesent; ad secumdam et tertiam personam lege vel legas legat, et pluraliter legamus legite vel legatis legant: eodem modo tempote futuro legito vel legas legito vel legat, et pluraliter legamus legitote vel Iegatis legant vel legunto vel leguntote. Optativo modo tempore praesenti et praeterito inperfecto utinam legerem legeres legeret et pluraliter utinam legeremus legeretis legerent: eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam legissem legisses legisset, et pluraliter utinam legissemus legissetis legissent: eodem modo tempore futuro utinam legam legas legat, et pluraliter utinam legamus legatis legant. Coniunctivo modo tempore praesenti cum legam legas legat, et pluraliter cum legamus legatis legant: eodem modo tempore praeterito inperfecto cum legerem legeres legeret, et pluraliter cum legeremus legeretis legerent: eodem modo tempore praeterito perfecto cum legerim legeris legerit, et pluraliter cum legerimus legeritis legerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum legissem legisses legisset, et pluraliter cum legissemus legissetis legissent: eodem modo tempore futuro cum legero legeris legerit, et pluraliter cum legerimus legeritis legerint. Infinitivo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito inperfecto legere, praeterito perfecto et plusquamperfecto legisse, futuro lectum ire vel lecturum esse. verbo inpersonali tempore praesenti legitur, praeterito inperfecto legebatur, praeterito perfecto lectum est vel lectum fuit, praeterito plusquamperfecto lectum erat vel lectum fuerat, futuro legetur. gerendi vel participialia verba sunt haec, legendi legendo legendum lectum lectu. Participia trahuntur a verbo activo duo, praesentis temporis et futuri, praesentis legens, futuri lecturus. Iegor verbum passivurn indicativo modo dictum temporis praesentis numeri singularis figurae simplicis personae primae coniugationis tertiae correptae, quod declinabitur sic: legor legeris vel legere legitur, et pluraliter legimur legimini leguntur: eodem modo tempore praeterito inperfecto legebar legebaris vel legebare legebatur, et pluraliter legebamur legebamini legebantur: eodem modo tempore praeterito perfecto lectus sum es est, et pluraliter lecti sumus estis sunt; et ulteriore modo lectus fui fuisti fuit, et pluraliter lecti fuimus fuistis fuerunt vel fuere: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto lectus eram eras erat, et pluraliter lecti eramus eratis erant; et ulteriore modo lectus fueram fueras fuerat, et pluraliter lecti fueramus fueratis fuerant: eodem modo tempore futuro legar legeris vel legere legetur, et pluraliter legemur legemini legentur imperativo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam legere vel legaris legatur, et pluraliter legamur legimini vel legamini legantur. eodem modo tempore futuro legitor vel legaris legitor vel legatur, et pluraliter legamur legimini vel legiminor legantur vel leguntor. optativo modo tempore praesenti et praeterito inperfecto utinam legerer legereris vel legerere legeretur, et pluraliter utinam legeremur legeremini legerentur: eodem modo tempore praeterito perfecto et plusquamperfecto utinam lectus essem esses esset, et pluraliter utinam lecti essemus essetis essent, et ulteriore modo utinam lectus fuissem fuisses fuisset, et pluraliter utinam lecti fuissemus fuissetis fuissent: eodem modo tempore futuro utinam legar legaris vel legare legatur, et pluraliter utinam legamur legamini legantur. coniunctivo modo tempore praesenti cum legar legaris vel legare legatur, et pluraliter cum legamur lega. mini legantur: eodem modo tempore praeterito inperfecto cum legerer legereris vel legerere legeretur, et pluraliter cum legeremur legeremini legerentur: eodem modo tempore praeterito perfecto cum lectus sim sis sit, et pluraliter cum lecti simus sitis sint; et ulteriore modo cum lectus fuerim fueris fuerit, et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint: eodem modo tempore praeterito plusquamperfecto cum lectus essem esses esset, et pluraliter cum lecti essemus essetis essent; et ulteriore modo cum lectus fuissem fuisses fuisset, et pluraliter cum lecti fuissemus fuissetis fuissent; eodem modo tempore futuro cum lectus ero eris erit, et pluraliter cum lecti erimus eritis e!nt, et ulteriore modo cum l!ctus fuero fueris fuerit, et pluraliter cum lecti fuerimus fueritis fuerint. infini tivo modo numeris et personis tempore praesenti et praeterito inperfecto legi, praeterito perfecto et plusquamperfecto lectum esse vel fuisse, futuro lectum iri. participia trahuntur a verbo passivo duo, praeteriti temporis et futuri, praeteriti lectus, futuri legendus. activi verbi regulam neutrale verbum sequitur, passivi commune et deponens.

De Adverbio

Adverbium quid est? Pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque inplet. Adverbio quot accidunt? Tria. Quae? Significatio conparatio figura. Significatio adverbiorum in quo est? Quia sunt aut loci adverbia aut temporis aut numeri aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi aut optandi aut hortandi aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis aut qualitatis aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut vocandi aut respondendi aut separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut prohibendi aut eventus aut conparandi. Da adverbia loci. Vt hic vel ibi, intus vel foris, illic vel inde. Da temporis. Ut hodie nuper aliquando; numeri, ut semel bis; negandi, ut non; affirmandi, ut etiam quinni; demonstrandi, ut en ecce; optandi, ut utinam; hortandi, ut eia; ordinis, ut deinde; interrogandi, ut cur quare quamobrem; similitudinis, ut quasi ceu; qualitatis, ut docte pulchre; quantitatis, ut multum parum; dubitandi, ut forsitan fortasse; personalia, ut mecum tecum secum nobiscum vobiscum; vocandi, ut heus; respondendi, ut heu; separandi, ut seorsum; iurandi, ut edepol, ecastor, hercle, medius fidius; eligendi, ut potius immo; congregandi, ut simul una; prohibendi, ut ne; eventus, ut forte fortuitu; conparandi, ut magis vel tam. Conparatio adverbiorum in quo est? In tribus gradibus conparationis, positivo conparativo superlativo. Da adverbium positivi gradus. Vt docte; conparativi, ut doctius; superlativi, ut doctissime. magis doctius et tam doctissime non dicimus, quia magis et tam positivo gradui tantum iungitur, licet veteres dixerint tam magis et quam magis. Figurae adverbiorum quot sunt? Duae. Quae? Simplex et conposita, simplex, ut docte prudenter, conposita, ut indocte inprudenter. adverbia localia vel in loco sunt vel de loco vel ad locum. sed in loco et de loco eandem significationem habent, ut intus sum, intus exeo, foris sum, foris venio. ad locum aliam signi!icationem habent, ut intro eo, foras eo. de intus autem et de foris sic non dicimus, quo modo in foras vel ad foras.

De Participio

Participium quid est? Pars orationis partem capiens nominis, partem verbi; nominis genera et casus, verbi tempora et significationes, utriusque numerum et figuram. Participio quot accidunt? Sex. Quae? Genus casus tempus significatio numerus figura. Genera participiorum quot sunt? Quattuor. Quae? Masculinum, ut hic lectus, femininum, ut haec lecta, neutrum, ut hoc lectum, commune tribus generibus, ut hic et haec et hoc legens. Casus participiorum quot/sunt? Sex. Qui? Nominativus, ut hic legens1 geneti. vus, ut huius legentis, dativus, ut huic legenti, accusativus, ut hunc legentem, vocativus, ut o legens, ablativus, ut ab hoc legente. Tempora participiorum quot sunt? Tria. Quae? Praesens, ut legens, praeteritum, ut lectus, futurum, ut lecturus et legendus. Significationes participiorum in quo sunt? Quia ab activo verbo duo participia veniunt, praesens et futurum, ut legens lecturus; a passivo duo, praeteritum et futurum, ut lectus legendus; a neutro duo, sicut ab activo, praesens et futurum, ut stans staturus, a deponenti tria, praesens praeteritum et futurum, ut loquens locutus locuturus; a communi quattuor, praesens praeteritum et duo futura, ut criminans criminatus criminaturus criminandus. Numeri participiorum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic legens, pluralis, ut hi legentes. Figuraeparticipiorumquotsunt? Duae. Quae? Simplex, ut legens, conposita, ut neglegens. Da declinationem participii. Legens participium veniens a verbo activo temporis praesentis generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominativi (accusativi) et vocativi, quod declinabitur sic: nominativo hic et haec et hoc legens, genetivo huius legentis, dativo huic legenti, accusativo hunc et hanc legentem et hoc legens, vocativo o legens, ablativo ab hoc et ab hac et ab hoc legente vel legenti; et pluraliter nominativo hi et hae legentes et haec legentia, genetivo horum et harum et horum legentium, dativo his legentibus, accusativo hos et has legentes et haec legentia, vocativo o legentes et o legentia, ablativo ab his legentibus. Iecturus lectura lecturum participia veni. entia a verbo activo temporis futuri generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quae declinabuntur sic: nominativo lecturus lectura lecturum, genetivo lecturi lecturae lecturi, dativo lecturo lecturae lecturo, accusativo lecturum lecturam lecturum, vocativo lecture lectura lecturum, ablativo ab hoc lecturo ab hac lectura ab hoc lecturo; et pluraliter nominativo lecturi lecturae lectura, genetivo lecturorum lecturarum lecturorum, dativo lecturis, accusativo lecturos lecturas lectura, vocativo lecturi lecturae lectura, ablativo ab his lecturis. lectus lecta lectum participia venientia a verbo passivo temporis praeteriti generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quae declinabuntur sic: nominativo lectus lecta lectum, genetivo lecti lectae lecti, dativo lecto lectae lecto, accusativo lectum lectam lectum, vocativo lecte lecta lectum, ablativo ab hoc lecto ab hac lecta ab hoc lecto; et pluraliter nominativo lecti lectae lecta, genetivo lectorum lectarum lectorum, dativo lectis, accusativo lectos lectas lecta, vocativo lecti lectae lecta, ablativo ab his lectis. Legendus legenda legendum participia venientia a verbo passivo temporis futuri generis masculini feminini et neutri numeri singularis figurae simplicis casus nominativi et vocativi, quae declinabuntur sic: nominativo legendus legenda legendum, genetivo legendi legendae legendi, dativo legendo legendae legendo, accusativo legendum legendam legendum, vocativo legende legenda legendum, ablativo ab hoc legendo ab hac legenda ab hoc legendo; et pluraliter nominativo legendi legendae legenda, genetivo legendorum legendarum legendorum, dativo legendis, accusativo legendos legendas legenda, vocativo legendi legendae legenda, ablativo ab his legendis.

De Coniunctione

Coniunctio quid est? Pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Coniunctioni quot accidunt? Tri!. Quae? Potestas figura ordo. Potestas coniunctionum quot species habet? Quinque. Quas? Copulativas disiunctivas expletivas causales rationales: Da copulativas. Et que at atque ac ast. Da disiunctivas. Aut ve vel ne nec neque. Da expletivas. Quidem, equidem, saltim, videlicet, quamquam, quamvis, quoque, autem, porro, porro autem, tamen Da causales. Si etsi, etiamsi, si quidem, quando, quando quidem; quin, quin etiam, quatinus, sin, seu, sive, nam, namque, ni, nisi, nisi si, si enim, etenim, ne, sed, interea, licet, quamobrem, praesertim item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea. Da rationales. Ita, itaque, enim, enimvero, quia, quapropter, quoniam, quoniam qui. dem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, propterea, idcirco. Figurae coniunctionum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut nam, conposita, ut namque. Ordo coniunctionum in quo est? Quia aut praepositivae coniunctiones sunt, ut ac ast, aut subiunctivae, ut que autem, aut communes, ut et igitur ergo.

De Praepositione

Praepositio quid est? Pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem earum aut conplet aut mutat aut minuit. Praepositioni quot accidunt? Vnum. Quid? Casus tantum Quot? Duo. Qui? Accusativus et ablativus. Da praepositiones casus accusativi. Ad apud ante adversum cis citra circum circa contra erga extra inter intra infra iuxta ob pone per prope secundum post trans ultra praeter propter supra usque penes. Quo modo? Dicimus enim ad patrem, apud villam, ante aedes, adversum inimicos, cis Renum, citra forum, circum vicinos, circa templum, contra hostem, erga propinquos, extra terminos, inter naves, intra moenia infra tectum, iuxta macellum, ob augurium, pone tribunal, per parietem, prope fenestram, secundum fores, post tergum, trans ripam, ultra fines, praeter officium, propter rem, supra caelum usque Oceanum, penes arbitros. Da praepositiones casus ablativi A ab abs cum coram clam de e ex pro prae palam sine absque tenus. Quo modo? Dicimus enim a domo, ab homine, abs quolibet, cum exer!tu, coram testibus, clam custodibus, de foro, e iure, ex praefectura, pro clientibus, prae timore, palam omnibus, sine labore, absque iniuria, tenus pube, quod nos dicimus pube tenus. Da utriusque casus praepositiones. In sub super subter. In et sub quando accusativo casui iunguntur? Quando vel nos vel quoslibet in locum ire isse ituros esse significamus. Quando ablativo? Quando vel nos vel quoslibet in loco esse fuisse futuros esse significamus. in accusativi casus, "itur in antiquam silvam"; in ablativi casus, "stans celsa in puppi": sub accusativi casus, "postesque subipsos Nituntur gradibus"; sub ablativi casus, "arma sub adversa posuit radiantia quercu". Super quam vim habet? Vbi locum significat, magis accusativo casui servit quam ablativo; ubi mentionem alicuius facimus, ablativo tantum, ut "multa super Priamo rogitans". In quam vim habet? Etiam tum accusativo casui servit, cum significat contra, ut in adulterum, in desertorem. Subter quam vim habet? Eandem quam superiores ad locum et in loco significantes. Quae praepositiones sunt quae dictionibus serviunt et separari non possunt? Di dis re se am con. Quo modo? Dicimus enim diduco distraho recipio secubo amplector congredior. Quae sunt quae coniungi non possunt? Apud et penes. Quae coniunguntur et separantur? Reliquae omnes.

De Interiectione

Interiectio quid est? Pars orationis significans mentis affectum voce incondita. Interiectioni quid accidit? Tantum significatio. Significatio interiectionis in quo est? Quia aut laetitiam significamus, ut evax, aut dolorem, ut heu, aut admirationem, ut papae, aut metum, ut attat, et siqua sunt similia.
 



Latin Texts Main Page
Late Period Main Page

Latin Language Main Page
Orbis Latinus Main Page

This page is part of Orbis Latinus
© Zdravko Batzarov