Poems

by Walter of Châtillon
 
 
Poem 4  Stulti cum prudentibus currunt ad coronam, 
Juvenalis autumnant sumere personam; 
set cum bene noverim Pallada patronam, 
semper ego auditor tantum, nunquamne reponam? 
Quando cibus deficit animabus brutis,
mugiendo postulant cibum sue salutis;
set est michi resonans vocibus argutis 
fistula disparibus septem compacta cicutis.                    8 
Festis bacularibus interesse minimus 
volo, quia nequeo magnus, maior, maximus; 
derogare vitiis omnibus est animus, 
et nos ergo manum ferule subduximus. 
Cum videam reprobos opibus affluere, 
dominari vitia, virtutes succumbere, 
vilipendi feminas, viros autem nubere, 
difficile nobis est satiram non scribere.          16
Spargat ergo primitus sua Clio jacula
in illos, quos operit pastoralis infula;
nam ab illis omnibus, quid irem per singula? -- 
defluit in subditos vitiorum macula. 
Ecce sponsi comites vendunt sponse dotes, 
furantur in cacabo carnem sacerdotes.
Si spectes medullitus, si rem bene notes, 
Christum vendunt hodie novi Scariotes.           24 
Jam prorsus obsolvit usus largiendi 
prebendas, altaria, que non solent vendi; 
versa est in habitum, cupido tenendi;
temprore crevit amor, qui nunc est summus, habendi. 
Studet presul pretiis et archilevita,
vivens solitarius cenat heremita. 
Morerentur utinam hi, qui vivunt ita!
Felices obeunt, quorum sine crimine vita.          32 
Vis decanus fieri, presul, patriarcha? 
Auri multa tibi sit vel argenti marca. 
Tantum habet fidei teste manu parca, 
quantum quisque sua nummorum servat in arca.
In quo mundi climate, sub quo celi signo
est abbas vel pontifex pectore benigno, 
dignus Christi nuptiis, dignus vite ligno? 
Rara avis in terris nigroque simillima cigno!          40 
Ut Judeis odio sunt carnes suille,
sic in his extincte sunt virtutum scintille: 
hic vacat libidini, gule servit ille.
Credite me vobis folium recitare Sibille.
Omnes avaritia mentibus imbutis
in nummo constituunt spem sue salutis; 
nolunt dici prodigi rebus dissolutis;
fallit enim vitium specie virtutis.          48 
A prelatis defluunt vitiorum rivi,
et tantum pauperibus irascuntur divi;
impletur versiculus illius lascivi: 
quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. 
Vos ergo cum talia, presules, agatis,
de future gaudio vite desperatis 
illudque Lucanicum mente pertractatis: 
Tolle moras, semper nocuit differre paratis.          56 
Parochiam contrahit lege matrimonii 
sacerdos a presule, set nummi sunt medii,
nam si nummus deficit et tumor marsupii,
dabit ei pontifex libellum repudii. 
Set neque presbiteros decet excusari,
quos cum suis ovibus constat inquinari, 
unde quosdam contigit vel ementulari 
vel perimi, quotiens voluit fortuna iocari.           64 
Mundus nummo deditus sequitur hunc morem, 
ut tanto quis iudicet quemque digniorem,
illum quanto noverit esse ditiorem: 
O nummi, nummi, vobis hunc prestat honorem. 
Quanto plura possidet, quanto plus ditescit, 
tanto magis locuples, sitit et ardescit;
nam sicut ydropicus, qui semper arescit,
crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.          72 
Nullis avaritia rebus erubescit, 
ex hac vis libidinis derivata crescit, 
nam cum semel opibus dives intumescit, 
inguinis et capitis que sunt discrimina nescit.
Florebant antiquitus artium doctores,
nunc acquirunt redditus auri possessores, 
quia, sicut exprimunt versibus auctores,
in pretio pretium nunc est, dat census honores.          80 
Nescit mundus compati, nescit condolere 
mendicanti Palladi, que solet vigere,
nam si nummo careas, foras expellere,
ipse licet venias musis comitatus, Homere. 
Axis magisterii fractus est et temo, 
audiri si cupiam, auditores emo; 
hoc est, unde conqueror, hoc est, unde gemmo: 
scire volunt omnes, mercedem solvere nemo.          88 
Senes avaritie sunt imbuti felle, 
odor lucri pueris dulcior est melle; 
nolle pudicitiam, nummos autem velle,
hoc omnes discunt ante alpha et beta puelle.
Si recte de vitio vitium derives, 
si de gestis consulas Athenarum cives, 
inter actus seculi pravos et declives
intolerabilius nichil est quam femina dives.          96 
Hoc idcirco dixerim, ne quis sine macula
feminas existimet, quarum lingue iacula,
fascinantes oculi, digita novacula. 
Set a diverticulo repetatur fabula. 
Filii nobilium dum sunt iuniores, 
mittuntur in Franciam fieri doctores,
quos prece vel precio domant corruptores; 
sic pretextatos referunt Artaxata mores.           104 
Mores habet barbaris, Latinus et Grecus,
sic sacerdos ut plebs est, cecum ducit cecus, 
se mares effeminant et equa fit equus, 
expectes ab homine hoc usque ad pecus. 
Et quia non metuunt anime discrimen, 
principes in habitum verterunt hoc crimen, 
virum viro turpiter iungit novus hymen, 
exagitata procul non intrat femina limen.          112
Unum est pre ceteris, quod cuncti mirantur,
quod vix hi, qui largi sunt, vel numquam ditantur; 
si forte divitie largis sociantur,
non bene conveniunt nec in una sede morantur. 
Esto fur vel proditor, Verres sive Graccus,
deus reputaberis ut Thebarum Baccus; 
esto Cato moribus, scientia Flaccus: 
duceris planta velud ictus ab Hercule Cacus.          120
                       
Poem 5  Multiformis hominum fraus et iniustitia, 
letalis ambitio, furtum, lenocinia 
cogunt, ut sic ordiar conversus ad vitia: 
quis furor, o cives, que tanta licentia 
Luxus, avaritia, gloria macelli, 
infamis concubitus patrantris ocelli, 
quicquid agunt homines animo rebelli, 
gaudia, discursus nostri farrago libelli.          8 
Tot sordes luxurie, mundi tot tumultus 
tot inmutant species, tot assumunt cultus, 
ut iam dicat aliquis animo consultus: 
'quo teneam nodo mutantem Prothea vultus?' 
Cum mundum intuear sordis fluxu mersum 
et nature penitus ordinem perversum 
et hunc a principibus in vulgus dispersum: 
si natura negat, facit indignatio versum.          16 
In primis pontifices et prelatos noto, 
nam iste grex hominum canone remoto 
totus est in poculis, totus lucri voto 
estuat et vite disconvenit ordine toto. 
Heu quam nugatorii presules moderni' 
dici debent potius pretores Averni 
vel spretores melius iudicis eterni. 
potores bibuli media de nocte Falerni.           24 
Dic papa, dic pontifex, spes sponsi, sponse dos, 
cur mores redarguis et sermones fedos,
cum sis peior pessimis, hedus inter hedos, 
inter Socraticos notissima fossa cinedos! 
Roma datis opibus in tumorem crescit 
et, quo plus infuderis, magis intumescit; 
nam sicut Oracii versus innotescit, 
sincerum nisi vas, quodcumque infundis, acescit.           32 
Roma solvit nuptias contra nutum dei, 
pervertit iudicium, fovet partem rei. 
pretiosa quelibet famulantur ei, 
Inida mittit ebur, molles sua thura Sabei. 
Roma metit omnia quadam falce manuum, 
accipit ab omnibus, nulli reddit mutuum; 
de te, Roma, sonuit illud non ambiguum; 
alterius siccas pocula, nemo tuum.           40 
Eligendi praesulis quotiens fit mentio, 
in primis requiritur, cum quanto marsupio 
interesse poterit Romano concilio, 
et ita de moribus ultima fit questio. 
Proh si scires, quanta sit vanitas claustralium, 
quam duri, quam dispares vite precedentium! 
Ex ipsis coniceres finem rerum omnium, 
quoniam iam caritas refrigescit plurium.           48 
Cenobita quilibet vivit dissolutus, 
effrons, nec iam loquitur signo vel per nutus; 
nam in claustris, ubi grex solet esse mutus, 
vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus. 
Iam plus equo satagit Martha sive Lia, 
minus equo nititur Rachel et Maria; 
nulla partem eligit meliorem, quia 
ieiune deficiunt pariter in via.          56 
Quis nunc imitator est illius Johannis, 
cuis erat tegimen cameli pro pannis, 
epulum silvestre mel, potus purus amnis? 
Laudamus veteres, set nostris utimur annis. 
Clerus, qui sors Domini vocati deberet, 
hic est, cui precipue sordis fex adheret; 
vox ergo prophetica locum nunc haberet; 
omnne caput languidum et omne cor meret.           64 
Qui sunt, qui ecclesiam vendunt et mercantur? 
Qui sunt fornicarii, qui sunt, qui mechantur, 
qui naturam transvolant et abhominantur? 
Qui sunt hi? Clerici, -- ne longe exempla petantur. 
Clamabat decalogus, ne quis peieraret, 
ne quis adulterium furtumve patraret, 
set Naso prevalet, a quo dictum claret: 
Jupiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret.           72 
Quid mirum, si tendimus homines ad imum? 
Humus humum sapere debet, limus limum. 
imitemur igitur hec dicentem mimum: 
O cives, cives, querenda pecunia primum. 
Si vis esse mundo te gratum et benignum 
et ferre pre aliis triumphale signum, 
si vis esse locuples, opus fac malignum, 
aude aliquid brevibus Giaris et carcere dignum.          80 
Set ne vos detineam per ambages multas, 
fere mentes omnium vitio sepultas 
demolitur, allicit, reddit inconsultas 
ambitus et luxus et opum metuenda faculatas. 
Ab istis excipitur solus hic Fulmarus, 
larga manu fulgurat, genere preclarus; 
solus inter avidos vivit non avarus, 
inde manu fulgens vel avari fulgor amarus.          88 
Mos Fulmari precipit locum dare vago, 
nam Fulmaro displicet avari vorago; 
Fulmarum largificat nobilis propago, 
si genus arguitur vultu, nisi fallit ymago. 
Ergo manu dapsili fulgurans, Fulmare, 
ne permittas peditem me repatriare 
........................... 
magnus eris, si me bipedem scis quadrupedare.          96 
Divites in facinus omnes dissoluti 
tanquam idem reputant uti vel abuti; 
hii sunt, quorum intima non respondent cuti, 
nam semper agitant nunc de virtute locuti. 
Cum se locus obtulit, ut ocultis vacent, 
tractant de Taydibus, de Sabinis tacent; 
cum latenter hic vel hec vel hec et hic iacent, 
carnis ad officium carnea membra placent.          104 
De futura divitum gloria diffido, 
quos ad mortem vulnerat hic et hec cupido; 
in secreto lusitant Aeneas et Dido, 
irruit in vetitum dampni secura libido. 
                                 
Poem 6  Missus sum in vineam circa horam nonam, 
suam quisque nititur vendere personam; 
ergo quia cursitant omnes ad coronam, 
semper ego auditor tantum, nunquamne reponam? 
Rithmis dum lascivio versus dum propino, 
rodit forsan aliquis dente me canino, 
quia nec afflatus sum pneumate divino 
neque labra prolui fonte caballino.          8 
Licet autem proferam verba parum culta 
et a mente prodeant satis inconsulta. 
licet enigmatica non sint vel occulta, 
est quodam prodire tenus, si non datur ultra. 
Cur sequi vestigia veterum refutem, 
adipisci rimulis corporis salutem, 
impleri divitiis et curare cutem? 
Quod decuit magnos, cur michi turpe putem?          16 
Qui virtutes appetit, labitur in imum, 
querens sapientiam irruit in limum; 
imitemur igitur hec dicentem mimum; 
o cives, cives, querenda pecunia primum. 
Hec est, que in sinodis confidendo tonat, 
in electionibus prima grande sonat; 
intronizat presules, dites impersonat: 
et genus et formam regina pecunia donat.           24 
Adora pecuniam, qui deos adoras: 
cur struis armaria, cur libros honoras? 
Longas fac Parisius vel Athenis moras: 
si nichil attuleris, ibis, Homere foras. 
Disputet philosophus vacuo cratere, 
sciat, quia minus est scire quam habere; 
nam si pauper fueris, foras expellere, 
ipse licet venias musis comitatus, Homere.           32 
Sciat artes aliquis, sit auctorum plenus, 
quid prodest, si vixerit pauper et egenus? 
Illinc cogit nuditas vacuumque penus, 
hinc usura vorax avidumque in tempore fenus. 
Si Joseph in vinculis Christum prefigurat, 
so tot plagis Pharao durum cor indurat, 
si filiis Israel exitus obturat: 
quid valet hec genesis, si paupertas iecur urat?           40 
Quid ad rem, si populus sitit ante flumen, 
si montis ascenderit Moyses cacumen 
et si archam federis obumbravit numen? 
Malo saginatas carnes quam triste legumen. 
Illud est, cur odiens studium repellam 
paupertatem fugiens vitamque misellam; 
quis ferret vigilias frigidamque cellam? 
Tutius est iacuisse thoro, tenuisse puellam.           48 
Quidam de scientia tantum gloriantur 
et de pede Socratis semper cornicantur 
et dicunt, quod opes his, qui philosophantur, 
non bene conveniunt nec in una sede morantur. 
Idcirco divitias forsan non amatis, 
ut eternam postmodum vitam capiatis. 
Heu mentes perdite! numquid ignoratis, 
quod semper multum nocuit differre paratis?          58 
Si pauper Diogenes fuit huius sortis, 
si Socrates legitur sic fuisse fortis. 
Juvenalis extitit magister cohortis 
marmoreisque satur iacuit Lucanus in hortis. 
Heu quid confert pauperi nobilis propago? 
Quid Tityrus patula recubans sub fago? 
Ego magis approbo rem, de qua nunc ago; 
nam sine divitiis vita est quasi mortis imago.           64 
Semper habet comitem paupertas merorem, 
perdit fructum Veneris et amoris florem, 
quia iuxta nobilem versificatorem 
non habet unde suum paupertas pascat amorem. 
Adde, quod superbia sequitur doctores, 
inflati scientia respuunt minores; 
ergo sic impletum est, quod dicunt auctores: 
inquinat egregios adiuncta superbia mores.           72 
Audi, qui de Socrate disputas et scribis, 
miser, vaca potius potibus et cibis; 
quod si dives fieri noles vel nequibis, 
inter utrumque tene, medio tutissimus ibis. 
Statim ut inceperit quid philosophari, 
inflatur occursibus amat salutari, 
letatur ab omnibus locum sibi dari 
et cathedras primas, et doctor ubique vocari.          80 
Loquitur sublimia, se prebet acerbum, 
mox dilatat fimbrias, manifestat limbum 
subiectis, set audiat sapientis verbum: 
desine grande loqui, frangit deus omne superbum. 
Velut alter igitur Censorinus Cato 
eructat parabolas sermone cribrato, 
de corde sententias nimium elato 
eliquat ac tenero subplantat verba palato.          88 
Stultus et sceintie cultu destitutus, 
quibusdam panniculis verborum indutus 
videri pre ceteris conatur astutus, 
rancidulum quiddam balba de nare loqutus. 
Exultans scematibus diversis ornari 
se credit pre omnibus mira cornicari, 
set auctorem noverit ista sibi fari: 
metiri se quemque decet propriisque iuvari.          96 
Quisquis est huismodi, non se diu fraudet, 
desistat, qui talibus implicari gaudet, 
sua semper negligat, aliena laudet; 
quod natura negat, nemo feliciter audet. 
Penas et supplicia supreme diei 
ad mentes reducite, sancti fratres mei; 
licet enim criminis simus omnes rei, 
magna tamen spes est in bonitate dei.          104 
                            
Poem 7  Eliconis rivulo modice respersus vereor,
ne pondere sim verborum mersus;
set quoniam scriptitat mundus universus, 
incipe Menalios mecum, mea tibia, versus. 
Accusator criminum iudexque sedebo 
omnium, que video fieri sub Phebo; 
vitiosus siquidem vitia delebo, 
munus et officium nil scribens ipse docebo.          8 
Dicta fuit aurea vita proavorum, 
quando nec simonia vendicabat chorum 
nec regnabant scismata, set vi modernorum 
effodiuntur opes irritamenta malorum. 
Ecce papas geminos instruxere reges, 
set cui adhereas, nescis, vel quem neges; 
utrobique pullulat vitiorum seges, 
amisse pereunt nullo discrimine leges.          16 
Fortassis ecclesia non hunc iure repulit, 
non hunc iure cathedra dignitatis extulit, 
nam sepe, cum ratio male sibi consulit, 
pro vitio virtus crimina sepe tulit. 
A Christo neuter est forsitan electus, 
neuter michi sufficit, uterque suspectus; 
nescio, quis horum sit obliquus vel rectus, 
in diversa trahunt unum duo nomina pectus.           24 
Suam Christus vineam amodo non fodit, 
illam vorat ambitus, illam scisma rodit; 
sponsa Christi coniugis iussa non custodit, 
sepe etenim mulier, quem coniunx diligit, odit. 
Sponsa dicit aput se: 'Heu, quam diu teror! 
quo me rapit impetus scismatis, quo feror? 
Sponsum, per quem meus hic relevetur meror, 
ultra promissum tempus abesse queror.           32 
Hinc me Rheus opprimit, hinc Francorum chori, 
dubito, cui debeam cedere favori; 
veniat mors, veniat terminus merori: 
impia quid dubitas Deianira mori? 
Non erat a cesare papa statuendus, 
set secundum canones erat eligendus, 
hic tibi precipue sit pura mente colendus.           40 
Illi, per quos hereses scismataque vici 
quondam, michi facti sunt nuper inimici; 
que cecidi, stabilis non debebam dici: 
quid me felicem totiens iactastis, amici? 
Mea gens antiquitus dici Nazarea, 
id est sancta, potuit, set nunc Pharisea; 
unam duas faciunt, et cum non sim rea, 
prelati partiti sunt vestimenta mea.           48 
Iam casura videor, quia tota nuto, 
mea propugnacula muri carent scuto; 
aurum meum scoria, vilius est luto, 
et princeps provincie facta sub tributo. 
Set ne vos detineam turbine sermonum: 
caput mundi corruit, non habet patronum; 
ubinam est hodie virtus Scipionum 
Marcellusque loquax et nomina vana Catonum?          56 
Veni, coniunx optime, nam hinc turba Rheni, 
illinc me cum Glalicis lacerant Rutheni; 
veni, ne tardaveris, et lugentes leni, 
nil michi rescribas, attamen ipse veni. 
Me desertam creditis forsitan ex toto, 
set sponsum ad nuptias hoste iam remoto 
aspiciens a longe venientem noto'. 
Sic ait et longo consumit gaudia voto.           64 
                             
Poem 7A Inter curas hominum curis depravata 
iam virtutum probitas iacet improbata; 
viatores devii via non curata 
nitimur in vetitum cupimus semperque negata. 
Nescimus vestigia veterum moderni 
regni nos eternitas non trahit superni, 
ardentis set nitimur per viam inferni, 
cum sit tamen facilis descensus Averni.          8 
Cur per carnis vitium peccant sic moderni? 
Fert malus iudicium iudicis eterni. 
Quidquid talis turpiter, debet prorsus sperni, 
instabile est etenim, facilis descensus Averni. 
Hic potus, hic vitio Veneris laborat, 
hic fraudis, hic ambitus nodos non ignorat, 
hunc future glorie vanitas colorat, 
per diversa tamen exitus acta probat.          16 
Vide mestos exitus magnis in personis, 
vide durum publicae ius conditionis. 
O Circee fugias virus potionis! 
Est virtus placidis abstinuisse bonis. 
Omnis inest vanitas mundi speciebus, 
est Phebo mobilius, quidquid lustrat Phebus, 
alternantur singula singulis diebus, 
ludit in humanis divina potentia rebus.           24 
Mors inexorabilis secum trahit optima, 
set nec parcit pessimis, fert cum parvis maxima, 
infimis sublimia, summis equat infima, 
tendimus huc omnes, domus est hec ultima. 
Cum ubique seviat error inconsultus, 
cum passim preveniat sapientem stultus, 
cum rotundent quadrata insani tumultus, 
quo teneam nodo mutantem Prothea vultus?           32 
Igitur consilio si velimus uti, 
rebus vitam dubiis emendemus uti, 
sola virtus hominis consulit saluti, 
nulla via creditur invia virtuti. 
Ut virtus inhabitet me constanter, precor, 
nam si pono vitium, si virtutem sequor, 
quocumque diverterim, me sequetur decor, 
omne solum forti patria est ut piscibus equor.           40 
Virtus prodest, si potest ad finem teneri; 
quid enim ciconias credimus mereri, 
hodie si perdimus acquisitum heri? 
Non minor est virtus quam querer parta tueri. 
Quid dixisse proderit de virtute multa? 
An mirabor pecora vitiis sepulta, 
pecora volentia semper esse stulta? 
Est quodam pridire tenus, si non datur ultra.           48 
Hiis opponet aliquis: 'Turpiter nos mordes, 
cum sis eger medicus, cum plus cunctis sordes.' 
Set hic nostras audiat qui defendit partes: 
'Non prosunt domino, que prosunt omnibus, artes. 
O quicumque niteris, ut stes in virtute, 
gemme non sis immemor quamvis obvolute; 
a quocumque recipe verbum de salute, 
mel quia sugit apis etiam de flore cicute.          56 
Prudenti, si stultus es, non exemplum fies, 
sis me fuge, melior aliis tu si es, 
corrigi non differas, hinc sit procul quies, 
optima vindicte proxima queque dies. 
Stultus quid inducias corrigendi querit? 
Quid sequatur, videat, si pollutus perit; 
mors incerto gladio, etsi certa, ferit: 
qui non est hodie, cras minus aptus erit.           64 
 
 
Source: Oxford Book of Medieval Latin Verse, ed. F.J.E. Raby, Oxford 1959.
 



Latin Texts Main Page
Medieval Period Main Page

Latin Language Main Page
Orbis Latinus Main Page

This page is part of Orbis Latinus
© Zdravko Batzarov