Peregrinatio Aetheriae
 
 
Peregrinatio Aetheriae (Pilgrimage of Etheria) is an anonymous and incomplete account of a western European nun's travels in the Middle East, written for her colleagues at home, near the end of the 4th century. It gives important information about religious life and the observances of the church year in the localities visited, which included the chief holy places of the Old and New Testaments in Egypt, Palestine, and Syria. There is a detailed description of the daily and annual liturgical activities in Jerusalem.

Discovered in 1884 in an 11th-century Latin manuscript at Arezzo, Italy, the account was published in 1887. It was at first attributed to Silvia, a sister of Rufinus (died c. 410), a Christian priest, writer, and translator from northern Italy. Later it was determined that the author was probably a Spanish nun called Etheria (Aetheria, Egeria, Eucheria). According to internal evidence, the account was written between 363 and 540, but most scholars agree that the most likely date was the last years of the 4th century.

The text that follows is from H. Pétré, "Ethérie, Journal de voyage, texte latin, introduction et traduction par...", Paris, s.d. (1957). The brief comments on the texts are done by Zdravko Batzarov.
 
 
 
(Multa desunt)

1. ... Interea ambulantes peruenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant uallem infinitam ingens, planissimain et ualde pulchrarn et trans uallem apparebat mons sanctus Dei Syna. Hic autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt memoriae concupiscentiae. In eo ergo loco cum uenitur, ut tamen commonuerunt deductores sancti illi, qui nobiscum erant, dicentes: consuetudo est, ut fiat hic oratio ab his qui ueniunt, quando de eo loco primitus uidetur mons Dei: sicut et nos fecimus. Habebat autem de eo loco ad montem Dei forsitan quattuor milia totum per ualle illa, quam dixi ingens.

2. Vallis autem ipsa ingens est ualde, iacens subter latus montis Dei, quae habet forsitan, quantum potuimus uidentes aestimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim, in lato autem quattuor milia esse appellabant. Ipsam ergo uallem nos trauersare habebamus, ut possimus montem ingredi. Haec est autem uallis ingens et planissirna in qua filii Israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses ascendit in montem Domini, et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est autem uallis, in qua factus est uitulus, qui locus usque in hodie ostenditur; nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo uallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sanctus Moyses cum pasceret pecora soceri sui, iterum locutus est ei Deus de rubo in igne. Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem Dei ascenderemus, qui hinc paret, [quia] unde ueniebamus, melior ascensus erat, et illinc denuo ad illud caput uallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior des-census montis Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit, ut uisis omnibus quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus, ueniremus, et inde totum per mediam uallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad iter cum hominibus Dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam uiallem ostendebant, sicut et factum est. Nobis ergo euntibus ad eo ioco, ubi uenientes a Faran feceramus orationem, iter sic fuit, ul per medium transuersaremus caput ipsius uallis, et sic plecaremus nos ad montetn Dei. Mons autem ipseper giro quidem unus esse uidetur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur; specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum est, in medio illorum omnium est. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tarn excelsi sint, quam nunquam me puto uidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos exceisos uideramus, ita infra nos essent, ac si colliculi permodici essent. Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Syna dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini, tamen uideri non possit, nisi ad propriam radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum uides; quod antequam subeas, facere non potes. Hoc autem, antequam perueniremus ad montem Dei, iam referentibus fratribus cognoueram, et postquam ibi perueni, ita esse .manifeste cognoui.

3. Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et peruenientes ad monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi commorabantur, praebentes nobis omnem humanitatem; nam et ecclesia ibi est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte et inde maturius die dominica cum ipso presbytero et monacnis, qui ibi commorabantur, coepimus ascendere montes singulos. Qui montes cum infinite labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos ipsos montes, donec peruenias ad radicem propriam illius irediani, qui est specialis Syna. Hac sic ergo iubente Christo Deo nostro adiuta orationibus sanctorum, qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia pedibus me ascendere necesse erat (quia prorsus nec in sella ascendi poterat; tamen ipse labor non sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia desideriurn, quod habebam, iubente Deo, uidebam compleri): hora ergo quarta peruenimus in summitatern illam montis Dei sancti Syna, ubi data. est lex, in eo id est loco, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons fumigabat. In eo ergo loco est nunc ecclesia non grandis, quoniam et ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est; quae tamen ecclesia habet de se gratiam grandem. Cum ergo, iubente Deo, persubissemus in ipsa summitate, et peruenissemus ad hostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter ueniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesiae deputabatur, senex integer et monachus a prima uita, et ut hic dicunl ascitis, et quid plura? qualis dignus est esse in eo loco. Occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non etiam et omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem ilium, id est qui tamen aut inbecillitate. aut aetate non fuerunt impediti. Verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus commanet; nichil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, ubi fuit sanctus Moyses. Lecto ergo ipso loco omni de libro Moysi et facta oblatione ordine suo hac sic communicantibus nobis, iam ut exiremus de ecclesia, dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Syna totus petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum, id est seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per giro sunt, modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas ponunt et pomariola instituunt uel arationes et iuxta sibi monasteria, quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen mansibus suis elaborasse uideantur. Han sic ergo, posteaquam communicaueramus et dederant nobis eulogias sancti illi et egressi sumus foras hostium ecclesiae, tunc coepi eos rogare, ut ostenderent nobis singula loca. Tunc statim illi sancti dignati sunt singula ostendere. Nam ostenderunt nobis speluncam illam, ubi fuit sanctus Moyses, cum iterato ascendisset in montem Dei, ut acciperet denuo tabulas, posteaquam priores illas fregerat peccante populo, et cetera loca, quaecumque desiderabamus, uel quae ipsi melius nouerant, dignati sunt ostendere nobis. Illud autem uos uolo scire, dominae uenerabiles sorores, quia de eo loco, ubi stabamus, id est in giro parietes ecclesiae, id est de summitate montis ipsius mediani, ita infra nos uidebantur esse illi montes, quos priroitus uix ascenderamus, iuxta istum medianum, in quo stabamus, ac si essent illi colliculi, cum tamen ita infiniti essent, ut non me putarem aliquando altiores uidisse, nisi quod hic medianus eos nimium praecedebat. Egyptum autem et Palestinam et mare rubrum et mare illud Parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum infinitos ita subter nos inde uidebamus, ut credi uix possit; quae tamen singula nobis illi sancti demonstrabant.

4. Completo ergo omni desiderio, quo festinaueramus ascendere, coepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecctesia. Nam hic est locus Choreb, ubi fuit sanctus Helias propheta, qua fugit a facie Achab regis, ubi ei locutus est Deus dicens: quid tu hic Helias? sicut scriptum est in libris regnorum. Nam et spelunca, ubi latuit sanctus Helias, in hodie ibi ostenditur ante hostium ecclesiae, quae ibi est; ostenditur etiam ibi altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum Deo, sicut et illi sancti singula nobis ostendere dignabantur. Fecimus ergo et ibi oblationem et orationem impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim nobis uel maxime ea desideraueram semper, ut ubicumque uenissemus, semper ipse locus de libro legeretur. Facta ergo et ibi oblatione accesimus denuo ad alium locum non longe inde ostendentibus presbyteris uel monachis, id est ad eum locum, ubi steterat sanctus Aaron cum septuaginta senioribus, cum sanctus Moyses acciperet a Domino legem ad filios Israhel. In eo ergo loco, licet et tectum lion sit, tamen petra ingens est per girum habens planitiem supra se, in qua stetisse dicuntur ipsi sancti; nam et in medio ibi quasi, altarium de lapidibus factum habet. Lectus est ergo et ibi ipse locus de libro Moysi et dictus unus psalmus aptus loco; ac sic facta oratione descendimus inde.

5. Ecce et coepit iam esse hora forsitan octaua, et adhuc nobis superabant milia tria, ut perexirernus montes ipsos, quos ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire habebamus, qua intraueramus, sicut superius dixi, quia necesse nos erat et loca omnia sancta ambulare et monasteria, quaecumque erant ibi, uidere et sic ad uallis illius, quam superius dixi, caput exire, id est huius ualiis quae subiacet monti Dei. Propterea autem ad caput ipsius uallis exire nos necesse erat, quoniam ibi erant mo-nasteria plurima sanctorum hominurn et ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie uiuet et mittet uirgultas. Ac sic ergo perdescenso monte Dei peruenimus ad rubum hora forsitan decima. Hic est autem rubus, quern superius dixi, de quo loculus est Dominus Moysi in igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et ecclesia in capite uallis ipsius. Ante ipsam autem ecclesiam hortus est gratissimus, habens aquam optimam abundantem, in quo horto ipse rubus est. Locus etiam ostenditur ibi iuxta, ubi stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: solue corrigiam calciamenti tui et cetera. Et in eo ergo loco cum peruenissemus, hora decima erat iam et ideo, quia iam sera erat, oblationern facere non potuimus. Sed facta est oratio in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est etiam locus ipse de libro Moysi iuxta consuetudinem; et sic quia sera erat, gustauimus nobisloco in horto ante rubum cum sanctis ipsis; ac sic ergo fecimus ibi mansionem. Et alia die maturius uigilantes rogauimus presbyteros, ut et ibi fieret oblatio, sicut et facta est.

6. Et quoniam nobis iter sic erat, ut per ualle ilia media, qua tenditur per longum, iremus, id est iiila ualle, quam superius dixi, ubi sederant filii Israhel, dum Moyses ascenderet in montem Dei, et descenderet: itaque ergo singula, quemadmodum uenimus per ipsam totam uallem, semper nobis sancti illi loca demonstrabant. Nam in primo capite ipsius uallis, ubi manseramus et uideramus rubum illum, de quo locutus est Deus sancto Moysi in igne, uideramus etiam et ilium locum, in quo steterat ante rubum sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: solue corrigiam calciamenti tui, locus enim in quo stas, terra sancta est.
 

Notes:
 

  1. Deductores sancti illi: in function of a definite article. => Go Back!
  2. Habebat: impersonal usage. =>
  3. Traversare habebamus: A Romance construction, cf. It. avere da fare, instead of CL nobis traversandum erat; traversare means to cross. =>
  4. Quod: temporal meanning. =>
  5. Diebus, noctibus: ablative and accusative are used alternately in Vulgar Latin to express duration. =>
  6. Et... nobis ita erat iter: the attributive usage of the adverbs is proper to Vulgar Latin. =>
  7. Paret: is visible. =>
  8. Ipse: in function of a definite article. =>
  9. Plecaremus: instead of plicaremus, from plicare to approach (this meaning is used in Vulgar Latin). =>
  10. Per giro: neighborhood, vicinity. =>
  11. Medianus = CL. medius. =>
  12. Toti = omnes. =>
  13. Parvus: replaced in the text by modicus. =>
  14. Satis: very. =>
  15. Commorabantur: were dwelling on. =>
  16. Manere: to spend the night. =>
  17. Hac: ac for hypercorrection bias. =>
  18. Pars = causa. =>
  19. Persubissemus: the prefix per- is used to intensify the verbal meaning. =>
  20. Hostium: instead of  ostium. =>
  21. Nichil: instead of nihil. =>
  22. Facere oblationem: to make a holy sacrifice. =>
  23. Exiremus de ecclesia: the preposition de was gradually replacing the prepositions ab and ex. =>
  24. De pomis: partitive usage, cf. F. des pommes. =>
  25. The author prefers desiderare instead of cupere or optare. =>
  26. Iste: used with the meaning of hic and related to the 1st person. =>
  27. Periunctus = iunctus. =>
  28. Qua: used as conjunction of time, as soon as. =>
  29. Quem: the form of masculin became general for all the three genders. =>
  30. Vivet, mittet: the author makes these verbs to be of the 2nd conjugation. =>
  31. Gustare: the verb is used absolutely as a pronominal one. =>
  32. Loco = ibi. =>
  33. The author confounds alius and alter; only the second was preserved in the modern Romance languages. =>
 

Texts in Vulgar Latin

Vulgar Latin Language Main Page
Orbis Latinus Main Page

This page is part of Orbis Latinus
© Zdravko Batzarov